MONTANI sive MONTENSES

MONTANI sive MONTENSES
MONTANI, sive MONTENSES
ab Optato Milevitano appellati sunt Donatistae Romam incolentes, quod cultu suô in montibus extra Urbem defungerentur. Sic Speluncam quandam foris a civitate gradibus sepserunt, ubi ipso tempore conventiculum habere potuissent, l. 2. Eandem ob causam, Campaetes et Campenses appellati Hieronymo in Chron.
Item Rupitani et Rupitae Augustino, de unit. c. 2. et ep. 165. ubi de quodam Donatista Episcopo scribit, Praesidens paucis Afris in Urbe Roma Montensium sive Rupitanorum vocabulum propugnavit, etc. Vide in voce Donatus. At de Montanis, cognomen est Armeniae, seu potius Ciliciae Toparcharum, quod haec regio montibus rupibusque altissimis passim rigeat, uti docet Car. du Frensne ad Bryennium l. 1. n. 21. Vide quoque ubi de Assassinis seu Lassatinis; item infra voce Senex. Apud Hungaros vero proceres illis, in quorum territoriis montes, mineris auri et cupri referti, unde decimas Regi pendebant, Montanistae dicuntur, in Scheda subiecta Decretis Hungariae Regum, apud Eund Ab his diversi Montanistae, sectatores Montani Haeresiarchae, de quibus vide in hac voce.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”